Liber Proverbiorum*

Caput 25: Versus 22

Prunas enim congregabis,id est, ardorem charitatis. Non enim doceret sapientia, ut bona inimico, mali causa, faceres. Fit enim saepe ut inimicus crebris victus beneficiis, odii ponat rigorem, et calorem charitatis menti apponat.Ventus aquilo.Si hilari vultu audieris detrahentem, tu illi das fomitem detrahendi. Si vero tristi, ut ait quidam, discit non libenter dicere, quod didicerit non libenter audire.
(* Traductions européennes)